Latin
Part 2, Book 6, Chapter 32
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.32
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. III, cap. 38.) De duobus vitus quorum unum nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur, illud insequendum est ardentius quod premit periculosius. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene superantis luxuriæ stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriæ tentatione fatigatur. Tolerandum itaque est, ut per virtutem abstinenliae iterim arrogan- Ua contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita luxuria funditus exstinguat. Hinc est quod Paulus cum infirmum auditorum suum perpenderet aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non ti. mere potestatem? Bonumfac, et habetis laudem ex illa. Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per hæc gloria transitoriae laudis sumatur: sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem simul vitaret et laudem praedicator egregius et admonendo aliquid obtulitet aliquid tulit. Concedendo enim levia,. subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine dolore tolleretur.