# De Expositione Novi Testamenti 6.34.1-15

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.34.1 to 6.34.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.34.1

(Lib. i, in Ezech., homil. 10, n. 11, 12.) Librum devoramus cum verba vitae cum aviditate summus. In quo devorationis verbo quid aliud quam torpor pigritiae nostrae reprehenditur, verba Domini atque mysteria et per nosmetipsos non requirimus et dicta ab aliis audimus inviti? Librum ergo devoramus et comedimus dum verbum Dei legimus: multi autem legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt; multi vocem prædicationis audiunt, sed post vocem vacui et jejuni recedunt, quia etsi mente intellectum sacri eloquii percipiunt, obliviscendo et non servando quae audierint, haec in cordis visceribus non reponuot. Legunt autem, et jujuni a lectione non sunt qui intelligunt et reservant ea in quibus laborant. Saepe enim quosdam vidimus tota se mente ad sacræ lectionls studium contulisse, atque inter verba dominica recognoscentes in quantis dehquerint, semetipsos in lacrymis mactare, mærore continuo afficere, in nullis hujus munai prosperitatibus delectari; ita ut eis vita præsens oneri, et lux ipsa fastidium fleret: vix ad colloquendum commuuia admittere, atque a rigore disciplinae animum difficile relaxare, pro amore Conditoris, luctu solummodo et silentio gaudere. Hi sanctum librum devorant et comedunt, et jejuni non sunt, quia praecepta vitae quae sensus capere potuit memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus tegendo et recolendo servavit. Etfit plerumque ut tales quique ex dono gratiae cælestis etiam verbum doctrinae percipiant, atque de veritatis papulo quod ipsi dulciter nutriti secus ruminant proximos suaviter pascant. De quorum profecto ore prædicatio tanto audientibus dulcis est, quanto eorum actio contraria suis prædicationibus non est, quia de propria vita sumunt quod per linguam proximo conferunt. Unde recte dicitur: Et devoravi illum: et erat in ore meo dulce tanquam mel. Liber qui comeditur et devoratur dulcis in ore sicut mel factus est, quia ipsi sciunt de omnipotente D( mino suaviter loqui qui didicerint hunc in cordis sui secreto veraciter amare.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
