Latin
Part 2, Book 6, Chapter 35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.35
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. ix, num. 105, 106.) Pierumque se ad viam rectitudinis animus accendit, lorporem discutit tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remanisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullomodo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis cælestis oraculi in amorem patriae coelestis erigitur, sed resurgente præsentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque interna cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in cratinum (Matth. VI, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Sed in his nimirum ducis et militis verbis agnoscimus, quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensura aequitatis non tenetur. Neque mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis abscinditur, sediut discrete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum curam carnis fieri in concupiscenlia non sinit, proculdubio in necessitate concedit. Curandum itaque est, ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se presumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit necessarium suspicetur, quateous omne quod libet vitæ debitam utilitatem putet. Et sæpe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae promissionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est, vel quid opere agimus, vel quid corde versamus; ne aut mentem præpediens foris se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus moderamine intus se cogitatio exaltet, ut cum divinajudicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia borroris evadamus.