# De Expositione Novi Testamenti 6.35-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.35-2

(In exposit. B. Job, lib. xxi, num. 7, et Curæ past. part. I, c. 11, paulo ante fin.) Sciendum est aliud esse quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur sed renititur, plerumque vero cum perversum quid concipit, hoc inter semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. Hinc etenim praedicator egregius dicit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Humanum quidem est in corda tentationem perpeti, dæmoniacum vero est tentationis certamine et in operatione superari. Humana quippe tentatio est qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnunquam illicita ad animum Veniant hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Jam vero daemoniacum est, et non humana tentatio, cum ad hoc quod corruptibiliter suggerit per consensum se animus astringit. Hinc iterum dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Peccatum quippe in mortali corpore nequaquam non esse, sed regnare prohibnit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Hoo ipsum namque ei de peccato tentari peccatum est, quo quia quandiu vivimus peccato omnino non caremus: sancta prædicatio, quoniam hoc expellere plene non potuit, ei de nostri cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus, etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem si ingreditur non dominetur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
