Latin
Part 2, Book 6, Chapter 38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.38-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xn, n. 20; Curae past. part. in, c. 20). Divinae largitatem misericordiae quiS valeat pensare? Omnipotens Deus singula quaeque mala quae fecimus et peccata, subtiliter, et tamen per benignitatis suae gratiam ea poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hunc gratia praeveniente ad pœnitentiam emollit, et nosmetipsos ad singulas culpas quas fecimus deflendas convertit. Quas misericorditer relaxat, quia dum nos eas punimus, ipse nequaquam in extremo examinejudicat. Peccatores igitur qui operum peccata deplorant, debent præsumere de misericordia quam postulant, ne vi immoderatæ afflicationis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccataopponeret, si per semetipsum ea distriote ferire voluisset. Constat enim quod a suo judicioabscondere voluit quos miserando praevenienssibimetipsis judices fecit. Hinc enim seriptum est: Præoccupemus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.