Latin
6.39.63 to 6.39.70
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.39.63-70
Unproofread scanNot analysed yet
Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem ordine mutato, voci oculos, luci aures acccommodat, huic utraqueincassum patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores aure gustare, utriusque sensus ministerium quia pervertit, interimit. Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. Bene itaque Paulus intra acceptas ex divina largitate mensuras in ipsa prædicationis suæ se latitudine coarctabat, cum diceret: Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ perme non efficit Christus (Rom. XV, 18). Mensuram igitur omnipotens Deus nostris profectibus imponit, ut habeamus quaedam virtutum bona, quae numquam quæ ivimus, et quaeramus quædam, nec tamen habere valeamus, quatenus mens nostra dum haec non potest habere quae appetit, illa se intelligat de semetipsa non habere quae habet; per ea quæ sunt considerentur illa quae desunt, et per ea quae utiliter desunt serventur humiliter bona quae sunt.