# De Expositione Novi Testamenti 6.4-12

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-12

(In exposit. B. Jobf lib, I, num. 1.) Non at valdo laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris est culpæ interbonos bonum non esse, ita immensi est praeconii bonum etiam inter malos exstitisse. Hine Petrus magis Loth laudibus extulit, quia bonum inter reprobos invenit, dicens: Etjtutum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in dipm animam justi iniquis operibus cruciabant. Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava pn opinquorum opera et audiret et cerneret. Et tamen aspectu justus dicitur, quoniam iniquorum vita, non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis ait: In medio nationis pravæ et perversas, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. i!, 15). Hinc angelo Pergafni Ecclesiae dicitur: Scio ubi hubitas, ubi sedes est Satanæ, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc.a, 13). Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica inter filias (Cant. II, 2). Bene ergo justus Loth inter iniquos vixisse dicitur, ut juxta Sponsi præconium inter spinas lilium crevisse monstretur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
