Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 23, in Evang. ,n. 2.) Dominus dicit in Evangelio: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Ille semetipsum relinquit et abnegat qui quod fuit per vetustatem deserit et vitat, et ad hoc nititur quo per novitatem vocatur; semetipsum abnegat, non quia omnino non est in essentia, sed scilicet non est in impietatis culpa. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo ego, jam non ego. Exstinctus quippe sævus fuerat ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset: sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam Veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte cat: Ego quidem a meipso sum exstinctus. quia carnaliler non vivo, sed tamen essentialiler non sum mortuus, quoniam in Christo spiritu. -Uter vivo.