Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, liv. XXIII, num. 13.) Cum arrogantes aliquid boni faciunt, aut a semetipsis habere se æstimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; a semetipso enim bonum se babere jactabat cui per apostolum dicitur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Rursus ne dari nobis bonum gratiae pro nostris præcedentibus meritis credercmus idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei enim donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam cansecutus sum (I Tim. I, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur, dum ex seipso decuit et quae de malilia meruit, et quae de benevolentia accepit.