# De Expositione Novi Testamenti 6.4-5

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-5

(In exposit. B. Job, lib. II, num. 42.) Venit inter homines Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ad praebendum hominibus exemplum vitae: cui similis in terra non est, quia omnis homo tantummodo est homo, ipse autem Deus et homo; et quamvis adoptivus quisque filius ad pericipiendam divinitatem proficiat, nequaquam tamen ut Deus naturaliter esset, accepit. Deo itaque formam servi accipipiente, nec majestati injuriarn in ulit humilitas assumpta carnis, quia et ut servanda susciperet, neo tamen habita permutaret. nec divina humanitati minuit, nec humana divinitate consumpsit, quia sicut per Paulum dicitur: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens. Et semetipsum exinanivisse est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex divtnitate penetraret.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
