# De Expositione Novi Testamenti 6.4-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-9

(Inexposit. B. Job, lib. x, num. 36, 37; homil. 37, in Evang., n. i.; Sancti viri quia fideliter Domini praeceptis inserviunt, adventum illius spe certa praestolantur: extremum venire judicium, ostendi cælestem patriam, persolvi praemia justis appetunt. Sciendum enim est quod beatorum mens, quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat, et tanto spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit. Labores quippe suos sancti considerantes, mercedem retributionis quærunt, et causae suae meritum scientes, praesentiam Judicis expetunt: eumque ut veniat in flamma ignis, dans vindictam impiis, et contemplationis suae speciem in retributione deferens piis, ardore summo concupiscunt. Labores ergo suos intuens praedicator egregius dicit: Ego enim jam delibor, et tempus meæ resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex. Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirurn gaudiis sino dubietate praesumebat; ubi et aperte subjungit: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum ejus.Ac si dicat: Sed et in omnibus qui sibi de bona operatione sunt concii. Adventum enim Judicis non diligunt nisi qui in causa sua habere se justitiæ meritum sciunt. Nequaquam quippe gaudium, vel corona retributionis de æternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione et )abore seminatur. Hinc Paulus ait: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (U Tim. ii, 11). Hinc sanctorum gloriam angelus Joanni indicans, ait: Sunt qui venerunt de tribulalione magna (Apoc. VII, 14). Hinc discipulos Paulus admonet, dicens: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act.XIV, 21). Hinc iterum ait: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Ad coronam enim et ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Quemcunque ergo coelestium delectat magnitudo praemiorum, non deterreat certamen laborum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
