# De Expositione Novi Testamenti 6.4.1-2-25

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.4.1 to 6.4.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.1-2

(In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 46 47.) Quamvis simplici naturæ divinitatis non sit aliud esse, et aliud sapere, et aliud fortem esse: quippe quia ipsa fortitudo, quae sapientia, et ipsa sapientia quæ divinitatis essentia est; Dominus tamen diabolum quantum ad faciem spectat, non virtute sed ratione superavit. Ipse namque diabolus nulla nos parentis primi radice supplantans, sub captivitate sua hominem quasi juste tenuit, qui libero conditus arbitrio ei injusta suadendi consensit. Ad vitam namque conditus in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debilor mortis. Delenda ergo erat talis culpa, sed nisi per sacrificium deleri non poterat. Quaerendum erat sacrificium, sed quale sacrificium poterat pro absolvendis hominibus inveniri? Neque enim justum fuit ut pro rationali homine brutorum animalium victiniae Caederentur. Unde ait Apostolus: Necesse est ergo exemplaria cælestium hi. mundari: ipsa autem cœlestia melioribus bosliis quam istis. Ergo si brula animalia propter rationale animal, id est, pro homine, dignae victimæ non fuerupt, requirendus erat bomo qui prO hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quid quod homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia. quando nos a peccato mundare potuisset, si ipsa hostia peccati contagio non careret? Inquinata quippe inquinatos mundare non posset. Ergo ut rationalis esset costa, homo fuerat offerendus; ut vero a peccatis mundaret hominem, homo et sine peccato; sed quis esset homo sine peccato, si ex peccati commistione descenderet? Prbinde venit propter nos in utero Virginis Filius Dei; ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium corpus suum, exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccatb, quae et humilitate mori, et justitia mundare potuisset. Hunc ergo cum post baptisma vidit antiquus hostis, mox tentationibus impetiis, et per diversos aditus ad ejus interiora molitus irrepere, est victus, atque ipse inexpugnabilis mentis eius integritate prostratus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
