# De Expositione Novi Testamenti 6.4.1-3-12

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.4.1 to 6.4.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.1-3

Sæpe autem objicere inanem quaestiunculam solent quia dicunt: carnem hominis lupus comedit, lupum leo devoravit, leo monens ad puverum rediit, Cum pulvis ille suscitabitur, quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividetur? Quibus quid respondere debemus. nisi ut prius cogitent qualiterin hunc mundum venerint et tunc inveniant qualiter resurgant Certe tu homo qui loqueris, aliquando in matris utero spuma sanguinis fuisti. Ibi quippe ex patris semine et matris sanguine parvus ac liquidus globus eras. Die, rogo, si nosti qualiter ille humor seminis in ossibus duruil, qualiter in medullis liquidus remansit qualiter in nervis solidatus est, qualiter in capillis atque unguibus diclinctus est: ut ita capilli molliores carnibus, et ungues essent teneriores ossibus, carnibus duriores. Si igitur tot et tanta ex uno semine et per speciem discincta sunt, et tamen in forma remanent conjuncta, quid mirum si possit omnipotens Deus in illa resurrectione mortuorum, carnem hominis distinguere a carne bestiarum, ut unus idemque pulvis et non resurgat in quantum pulvis lupi et leonis, et tamen resurgat in quantum pulvis est hominis? Vide itaque, homo, qualiter ad vitam venisti, ne quando dubites ad vitam qualiter redeas. Cur autem ratione vis comprehendere quomodo redeas qui ignoras quomodo venisti? Da potentiae Conditoris tui quod comprehende non vales de temetipso, Corte cnim, quia tu ex terra factus es, terra vero ex nihilo, tu es creatus ex nihilo. Ne ergo de carnis tuae resurrectione desperes, perpende prudenter quia minus est Deo reparare quod erat quam fecisse quod non erat. Si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quam multa sunt quae non intelligis qualiter sint et tamen esse non dubitas. Die ergo, si nosti, gyrus cæli, terrae cardines, aquarum abyssus ubi finiuntur, ubi suspensi sunt?

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
