Latin
6.4.13 to 6.4.30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4.13-30
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo, sed si est aliquid quod dicitur nihilum,jam nihilum non est. Si autem nihil est, nihilum nusquam mundi molus dependet, nec est ubi sit quod creatum est ut sit. Quomodo ergo nusquam est quod novimus quia est? Sed hæc fortasse ad te multa sunt, ad temetipsum homo revertere Certe ex spiritu es creatus et limo: uno invisibili, altero visibili; uno sensibili, altero insensibili. Quomodo ergo permisceri potuit in te spiritus et limus atque ex diverso fieri res non diversa, ita ut in tanta convenientia misceretur spiritus et limus; ut cum caro atteritur, spiritus marceat: et cum spiritus affligitur, caro contabescat? Sed forsitam necdum praevales discutere temetipsum. Perpende ergo si vales, quomodo Rubrum mare virga divisum est (Exod. XIV); quomodo petrae duritia percussiome virgae undas emanavit (Num. xx); quomodo virga Aaron sicca tloruit (Num. XVII); quomodo ex ejus genere veniens virgo concepit, quomodo et in partu virgo permansit; quomodo quatriduanus mortuus jussione suscitatus, ligatus manus et pedibus de scpulcro exiit, quem postmodum solvi Dominus per discipulos jussit (Joan. xx); quomodo idem Redemptor noster, in carne atque ossihus resurgens, clausis ostiis ad discipulos intravit.