# De Expositione Novi Testamenti 6.4.24-43

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.4.24 to 6.4.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.24

Imitatur ergo diabolum quis quis idcirco potestatem suam appetit quonam ei qui sibi praepositus est ornatone superna subesse fastidit. Sunt namque praeterea plurima quae quosdam in ipsa pace Ecclesiae constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut videlicet ab eo requisiti, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est Veritas nisi ille qui dixit: Ego sum Via, Veritas et Vita (Joan. XIV, 6)? Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus oecubuit: sed quia Christus est Veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia pro veritate videlicet pervenit. Ponamus ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem injuriam pateretur veritatem negavit. Quid ergo iste faceret in dolore pœnarum qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et post haec ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si Dominus eum districte disposuit judicare, jam non est. Video autem et alios quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa. quia vident aliquid illicitum admitti et tamen dum quorumdam potentum offeuderegratiam metuunt? arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit (Joan. x, 12)? Fugit, quia tacuit, quoniam, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se lalebras silentii absconidt, etsicut publicae persecutioni, sic occulto locum dedit timori. Qui igitur talis est, si haec districte judicantur, et si persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. Non ergo desunt vel in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremae tempora, quasi sola perhorrescat. Apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quoniam in eorum cordibus mysterium suum jam nunc occultus operatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
