# De Expositione Novi Testamenti 6.40

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.40

(In.exposit. B. Job, lib. XIII, n. 6, 7.) Potens et protervus cum pravum aliquid perpetrasse cognoscitur, tempus a prædicatore quaeritur, ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim prædicator sustimeat quando proferre congrue correptionem valeat, auget in eo matum quod insequitur, quia sæpe contingit ut sit talis qui nulla verba suscipiat increpationis. Magna enim agendum est arte prædicationis, ut qui ex aperta correptione fiunt deteriores ad salutem redeant quodam temperamento correptionis. Unde etiam Paulus dicit: Quæ putamus igitur ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abun- % dantiorem honestatem habent; honesta autem nostra nullias egent. Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita sunt quidam intra sanctam Ecclesiam potentes et prolervi, qui dum aperta feriri nequeunt invectione, quasi honoris velantur tegmine. Sed hæc de occultis potentium loquimur delictis. Nam quando et aliis agnoscentibus peccent, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, nesi prædicator taceat, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat quam pastoris lingua non secat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
