Latin
Part 2, Book 6, Chapter 42
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.42
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, n. 29, 30). Ministri Antichristi nonnunquam decipiendis auditoribus exhibentlinguae dulcedines, quoniam et spinæ proferunt flores, et apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat. Amaris dulcia, noxiis blanda permiscent, et fallendi arte per remissa colloquia, per humilem sermonem de se insinuant quod per exhibitionem negant, Hic nimirum more metalli insensibilis sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent; namque quasi humililer loquendo a serunt quod elate vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: Si tinguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. Bona quidem loquens, sed per amorem eadem bona non sequens,veluti æs aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit.