# De Expositione Novi Testamenti 6.44

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.44

(In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 38.) Dignum est ut qui praedicat audientis modum consideret, quatenus ipsa praedicatio cura sui auditoris incrementis crescat. Sic quippe agere praedicator unusquisque debet, sicut cum illo divinitus agitur, ut nequaquam cuncta quæ sentitinfirmisinsinuet, quoniam et quousque ipse carne mortali tantum infirmus est, ea quae superna sunt cuncta non sentit. Prædicare ergo rudibus non debet quanta cognoscit, quoniam et ipse de supernis mysteriis cognoscere non valet quanta sint. Hinc est enim quod Paulus apostolus, postquam mysteriis coelestibus interfuit, dicit: Videmus nunc per speculum et in cenigmate, tunc autem facie ad faciem.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
