# De Expositione Novi Testamenti 6.45-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.45-2

(In expos. B. Job, I. XXII, n. 38,39; I. XVI, n. 74.; lib. XXII, n. 12.) Quoties auditores nostri volunt nostra quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, debemus omnino tacere, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat non esse desinat, et nostra quae non erat fiat. Dicat fortasse aliquis, unde novimus quo corde quis audiat? Sed multa sunt quae audientis animum produnt: maxime si au litores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunqnam quod laudant sequantur. Hancinanem loquendi gloriam praedicator egregius fugerat, cum dicebat: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. Adulterari namque verbum Dei est aut aliter sentire de illo quam est, aut ex eo non spiritales fructus sed adulterinos fetus quaerere laudis humanae. Adulter quippe in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterari verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostendere. Quem enim libido gloria? ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ex sinceritate vero loqui est nil in ełoquio extra quam oportet qaaerere. Sicut ex Deo autem loquitur, qui scit non se a se habere sed ex Deo accepisse quod dicit. Coram Deo vero loquitur, qui in omne quod dicit non humanos favores appetit, sed omnipotentis Dei præsentiæ intendit: non suam sed Auctoris gloriam requirit. Qui autem scit quidem ex Deo se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex Deo loquitur, sed non coram Deo, quia eum quem cordi suo non proponit dum praedicat quasi absentem putat. Sed sancti viri et ex Deo loquuntur, et, coram Deo, quia ab eo se sciunt habere quod dicunt, et ipsum suis sermonibus adesse judicem adjutoremque considerant. Ex Deo et coram Deo loquuntur, qui praedicationis verbum et quia a Deo acceperunt intelligunt, et placere per istud Deo non hominibus quaerunt. Unde fit ut cum se a proximis despici cognoscunt, suaque dicta vitæ audientium non prodesse, abscondant quantae virtotis sint, ne si secretum cordis inutiliter sermo prolatus aperiat, ad inanem gloriam prorumpat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
