# De Expositione Novi Testamenti 6.45-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.45-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.45-3

(Regnl. pastor. part. III. cap. 28.) Hoc de virginibus peccatum carnis ignorantibus per Joannem dicitur. Singulariter quippe canlicum Agni cantare est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de caruis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. De hac incorruptione et carnis integrate per semetipsam Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. xix, 11); quod eo innotuit bummum esse, quo denegavit omnium; et dum praedicit quia difficile capitur, audientibus mnuit captum cum qua cautela teneatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
