Latin
Part 2, Book 6, Chapter 46
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.46-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII. num. 21.) Potestas divini judicii, quia intra se omnia incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. In falce enim quidquid inciditur, quaquaversum flectatur, intus cadit. Et quia potestas superni judicii nullatenus evitatur, intra ipsam quippe sumus, quolibet fugere conemur: recte cum venturus judex ostenditur, falcem tenere perhibetur, quia cum potenter ad omnia obviat, incidenter circumdat.