Latin
Part 2, Book 6, Chapter 48
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.48
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 13, in Evang. ,n. 5, 6.) Ad excutiendum mentis nostre desidiam, et ut animus ad suam suscitetur custodiam, per similitudinem in Evangelio Dominus loquitur, dicens: Hoc autem scitote, quo. niam si sciret pater familias, quæ hora fur veniret, (vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam e Luc. XII, 39). Ex qua praemissa similitudine etiam xhortatio subinfertur, cum dicitur: Et vos estote Parati, quia qua hora non putatis, filius hominis veniet. Nesciente autem patrefamilias, tur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens nostrae carnis habitaculum irrumpit, et eum quem Dominus domus invenerit dormieotem necat: quia cum ventura damna spiritua minime prævidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum Judicis qui occulte animam rapit præcavena, ei poenitendo occurreret, ne impœnitens periret. Horam vero ultiman Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam prævidere non possumus, ad illam sine intermissione præparemur. Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non poSsumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim. sic mors ipsa cum venerit vincitur, si priusquam veniat semper timeatur.