Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xvm, num. 81.) Omnes supernae patriae electi participatione verae lucis, quæ Deus est, lumen vocari solent: sed ille lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est; Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Participatione justitiæ, quae Deus est, illi justitia nuncupantur; sed ille justitia justificans, isti justitia justificata. De Deo quippe dicitur Ut sit ipse justus, et justificans (II Cor. V, 21); isti vero dicunt: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter justitia justificans, aliter justitia justificata.