# De Expositione Novi Testamenti 6.5-11

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-11

(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 14.) Scriptura sacra prædicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum nomine solet designare. Hinc Malachias propheta loquitur, dicens: Labia sacer dotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 4). Hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu; apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum eat in gloria. Qui igitur dispensationis mysterium. postquam apparuisse angelis dixit, prædicatum esse gentibus subdidit.: angelorum profecto Domine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios, designavit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
