Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-16
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 15.) Surgente Antichristo, iniquorum capite, in sanctaæEcclesiæ perseculione, multa qui nunc ore sunt pH et corde sunt impii, publicata malitia, corruent, et fidem quam specietenus tenuerantperdent. Nemo autem idcirco se a tali occasu extraneum credat, quia ad illius tentatianis procellam se pervenire non existimat. quanti tentationis illius tempora non viderunt, et tamen in ejus tentationis procella versantur! Cain tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit. Judas saevitiam persecutionis illius ignoravit, et tamen viribus crudelitatis ejus, avaritia suadenle, succubait. Simon divisos longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen ejus se superbiae miraculorum potentiam perverse appetendo conjunxit. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur: et cum in cognitione se nesciunt, ei tamen prava actione copulantur. Uode fit ut in suis operatonbus ipse iniquorum auctor ADtichristus jam appareat, qui necdum veniL Hinc Joannes ait: Filioli, novissima hora est, et sicut audistis quia Antichristus venit; nunc Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est (I Joan. n, iBI. Nunc quippe Antichristi mulli facti sunt quoniam omnes iniqui jam ejus membra sunt, que scilicet perverse edita, caput suum male vivendo praevenerunt. Inter haec necesse est ut unusquisque nostrum ad cordis sui secretum redeat, et actionis suae damna pertimeseat, ne meritis exigentibus per districlam justitiam judiciorum Dei in talium hominum numerum currat.