Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I, in Ezech. ,hom. 9, n. 31.) Sacra Scriptura ea quae de natura divinitatis vel de aeternis gaudiis narrat nobis adhuc nescientibus, soli angelis in secreto sunt cognita; et in sacro eloquio dictis occultioribus atque sublimioribus fortes satiantur; et præceptis apertioribus nos parvuli nutrimur, qui intelligere alta non possumus, in Christi fide salvamur. Unde Corinthiis a beato Paulo dicitur: Nihil me judicavi scire inter vos, nisiChristum Jesum, et hunc crucifixum; ac si diceret: Quia vos capere divinitatis ejus mysteria non posse pensavi, sola vobis humanitatis ejus infirma locutus sum.