Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxix, num. 76.) Unus atque idem sermo Dei est in ore prædicantis, quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, isti vocem sanctae praedicationis humiliter accipiunt, illi vero bene dicenti invidentes, non salutis causam sed elationis gloriam quaerunt. Exhortatione ergo sancta, qua boni ad vitam redeunt, pravi deterius in culpa moriuntur. Unde bene per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitæ in vitam. Verbum itaque suum auditoribus odorem vitae simul et mortis esse vidit, per quod et alios ab iniquitate suscitari, et e contra sopiri alios in iniquitate conspexit. Quod quia occultis Dei judir. iis agitur quae in hac vita comprehendi non possunt ab hominibus, recte illic subdidit: Et ad hæc quis tam idoneus? Ac si diceret: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quae hunt, sed ido- Dei non sumus ad haec investiganda cur fiant.