# De Expositione Novi Testamenti 6.5-8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-8

(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 46.) Facile omne vir uLum bonum tenlatione cordis irrueute destruitur, nisi ab intimis tixa charitate solidetur. Unde et Paulus in suis prædicationibus, dum quastam virtutes tentationibus opponeret, illico eisdem virtutibus quasi quoddam robur charitatem adjunxit, dicens: Super omnia autem hæc, charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Perfectionis euim vinculum charitas dicitur, quia omne donum quod agitur, nimirum per illam ne pereat ligatur. A tentatore namque citius quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur. Si vero mens Dei ac proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus ei quaelibet injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et prave suasionis undas, virtutis ostiis, ac veste intimi amoris frangit, et per inspiratæ charitatis fortitudinem nasceptium impetus vitiorum re rimendo compescit

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
