Latin
6.51 to 6.67
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.51-2-67
Unproofread scanNot analysed yet
Libet adhuc alterum civem coelestis pratriae ad mentem reducere, et qualiter utrobique fortis fuerit demonstrare. Beatus etenim Job, cum esset viris Oriantalibus ditior, et ei prospera cuncta appeterent, tiliis polleret, familia cresceret, greges exuberarent, in tanto Dei omnipotentis timore perstitit, ut inter custodiam disciplinae, inter acta justitiæ, inter multa humilitatis obsequia, misericordiæ operibus intentus, sacrificiis offerendis deditus, bolocaustum Domino pro singulis filiis immolaret, ne quis eorum saltem in corde peccasset. Pensemus ergo quanta erat custodia boni operis, qui in filiis suis explabat sacrificiis culpas cordis. Sed quam justus esset, in prosperitate innotuerat: valde autem ignotum erat si perseverare justus et inter flagella potuisset. Tangendus ergo erat verbere vir ille sanctus in prosperis, ut interrogaretur adversis, et qui notus erat Domino omnipotenti, notus per flagella tieret nobis et sibimetipsi. Disponente itaque Domino, consumpti sunt greges, interfecti custodes, eversa domus, exstincti filii, percussa caro a planta pedis usque ad verticem. Remansit uxor incolumis, quae verborum jaculis vulnera augeret: sed hanc vir sanctus in tentatione, sanus in vulnere, prudenter docet, eique respondet, dicens: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus (Job. n, 10)? Amici quoque ad consolandum veniunt, ad contumeliasprorumpunt, et in dolore vulnerum addunt adhuc vulnera verborum: immisericordem dicunt, raptorem nominant, violentum denuntiant, oppressorem pauperum fatentur. Quid igitur miles Dei faceret inter dalentia vulnera, et amara verba depressus? Ecceflagella Dei et verba hominum simul afflicti animum ad desperationem premunt; sed plenus virtute spiritus, carnis vulneribus jacens, mentis robore stans, contra desperationis impulsum reduxit ad memoriam bona quæ egerat. Quia misericors fuerat, dicit: Oculus fui cæco, et pes claudo (Job. xxix, 10). Et rursum: Pater eram pauperum (Vers. 16). Quia et disciplinae custos, et benignus fuerit, dicit: Cumque sederem quasi rex, circumstante exereitu, eram tamen mcerentium consolator (Vers.