Latin
Part 2, Book 6, Chapter 52
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.52
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IX, num. 98.) Nequaquam omnipotens Deus qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quoniam ipsa quoque supplicta, quæ ex lance justitiae prodeunt, inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequetur ultionis, sicut supra dictum in damnatione Babylonis' Si igitur juxtH modum culpæ pœna distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur.