# De Expositione Novi Testamenti 6.53

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.53

(Homil. 24, in Evang., n. 6, et bomil. 36.) Per banc cœnam nuptiarum Agni æternum et ultimum convivium designatur, ad quod quisquis semel intraverit, amplius non exibit. Idcirco autem hoc ultimum convivium Dei non prandium, sed cœna vocatur. quia post prandium coena, post cœnam vero nullum convivium restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo præparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Idcirco ergo Joannes non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitæ tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad cœnam vocantur. Illo ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulabantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non ligat; quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, cæpta tamen eo. rum desideria non retundit. Illos tunc interna refectio reparabit, quia nunc pleni septiformi gratia in amore Spiritus anhelant. Huius ergo, fratres, Spiritus repleri præsentia desideremus, quia si hoc Spiritu pleni fuerimus, ad illud convivium pervenire valebimus. Quisquis namque ille est quem nunc Spiritui sanctus non reparat, profecto ab illa aeterni convivir refectione jejunat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
