Latin
Part 2, Book 6, Chapter 55
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.55
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. II in Ezech. ,homil. 1, n. 2.) Vestimentum Domini Jesus Christi est corpus quod sumpsit ex Virgine; nec tamen aliud ejus vestimentum est, atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos nostra sumus caro qua vestimur. Hoc autem vestimentum illius looge ante Isaias aspiciens per crucem passionissanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari (Isa. LXIII, 2)? Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propagalionem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo vel Luca narrantibus describuotur, in hoc mundo venit ex Virgine; et per incarnationis suae mysterium quia Rex esset et Dominus cunctis ubique gentibus indicavit; in vestimento et in femore scriptum habuit Rex regum et Dominus dominantium. Unde etenim in mundo innotuit ibi de se lectionis scientiam infixit.