# De Expositione Novi Testamenti 6.56

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.56

(In exposit. B. Job, lib. iv, num. 16; lib. xxxu, num. 22.) Antiquus hostis et draco et serpens vocatur. Draco dicitur, quia nos ad nocendi malitiam inflammat, et malitiose nobis nocere appetit. Serpens dicitur, quia semper insidias molliter infundit: abyssum vero corda hominum vocat, quae et per lapsum fluida, et per duplicitatis caliginem sunt tenebrosa. Antiquus itaque serpens catena ligatus in abyssum mittitur, quia religatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus, eis atrocias dominatur, et potentia divinae dispensationis astringitur, ne, inquantum nocere valet, effrenetur; ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapina8 superbiæ non erumpat. Ille igitur apostata angelus, qui ita conditus fuerat ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut nunc stantium angelorum dominationi substratus sit, quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel post ad probationem nostram eis relaxantibus totis se suis contra nos viribus solutus exerceat. Electi itaque angelorum spiritus superbum apostatam nunc in abyssi puteo clausum comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt; ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
