Latin
Part 2, Book 6, Chapter 58
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.58
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IX, num. 3 )In Scriptura sacra millenarius numerus pro univeraitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8); cum profecto constet quod ab ipso mundi exordio, usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur. Qaid igitur in millenario numero nisi ad proferendum novam sobolem perfecta universitas præscitæ generationis exprimitur? Hinc ergo per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis, quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universtatis perfectione solidatur.