# De Expositione Novi Testamenti 6.58

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.58

(In exposit. B. Job, lib. IX, num. 3 ) In Scriptura sacra millenarius numerus pro univeraitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8); cum profecto constet quod ab ipso mundi exordio, usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur. Qaid igitur in millenario numero nisi ad proferendum novam sobolem perfecta universitas præscitæ generationis exprimitur? Hinc ergo per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis, quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universtatis perfectione solidatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
