# De Expositione Novi Testamenti 6.59

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.59

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 67; lib. XIX, n. 15; lib. xvm, n. 67; lib. xxxa, num. 23, 27.) Millenario numero non quantitatem temporis, sed universalilatem qua regnat Ecclesia designavit; et ipso numero universum pro perfectione sua boc quntumlibet sit sanctae Ecclesiae tempus expressit. Quo peracto, draco de puteo abyssi educetur, quia diabolica malitia quæ in iniquorum subdolis occultatur cordibus tunc revelabitur, et quod modo praestimore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum ore omne serpentinum virus aperietur. Nunc enim abscondit se sub blandiente lingua sæviens conscientia, et malitia calhditatis quasi quadam se tegit abysso simulationis. In fine vero mundi antiquus hostisvas proprium, illum perditum hominem ingrecietur qui specialiter Antichristus nuncupatur, qui mensuras hominum traoscendens, modo honoris sæcularis culmine, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis, in tumore potentiae elevari permittetur. Spiritus enim illo erit qui, in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel dejectus. Cujusvirtus idcirco nunc minime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis a bonorum cordibus religatur; et ab electis angelorum spiritibus nunc in abyssi puteo, id est in reproborum mentibus, reclusus premitur. Tempore vero Antichristi de abyssi puteo, id est de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus, eductus procedet; et tunc accepta potestate, contra Ecclesiam in vim apertae persecutionis erumpet. Per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth.. XXIV, 21). Tune enim antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos relaxabitur virtute, sicut supra scriptum est: Post hæc oportet illum solvi modico tempore. Quem quamvis sævitia ad crudelitatem dilatet, superna tamen misercordia brevitate dierum angustabit, sicut ipsa Veritas ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit: profecto ut et superbiam terreat de temporis adversitate, et infirmitatem refoveat de brevitate. Superba itaque Antichristi celsitudo super reprobas mentes hominum fastu gloriæ saecularis erigetur, ita ut homo peccator, et tamen homo despiciens aestimari, Deum se super homines meatiatur. Unde Paulus apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Sed haec ejus superbia districti Judicis erit adventu ferienda, sicut scriptum est: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. n, 8). De hoc quoque perdito bomine per Danielem dicitur: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Dan. VIII, 25); quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum Judicis, solo oris spiritu aeterna morte ferietur. Joannes quoque in hac revelatione sua subsequitur, dicens: Et descendit ignis uDeo de cœlo, et devoravit eos (Apoc. xx, 9). Anuchristum videlicet, et ejus ministros et prædicatores.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
