# De Expositione Novi Testamenti 6.6-12

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-12

(Homil. 30, in Evang., n. 3, 8.) Nisi Spiritus sanctus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi sit intus qui doceat, lingna doctoris exterius in vanum laborat. Ecce unam lequentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo non sit vox dispar, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior, qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac igitur unctione sancti Spiritus per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum sanctum non ungitur. Libet oculos fidei In virtute opificis hujus attollere, sparsimque Patres Testamenti Novi ac Veteris considerare. Ecce appertis eisdem oculis fidei David, Amos, Danielem, Peirum, Paulum, Matthæum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare valo. sed in ipsa mea consideratione deficio. Implet namque cytharædum puerum, et Psalmistam facit. Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit. Implet abstinentem puerum, et judicem senum facit. Implet piscatorem, et prædicatorem facit. Implet persecutorem, et doctorem gentium facit. Implet publicanum, et evangelistam facit. qualis ex artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit; mox ut tetigerit mentem docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat, immutat; abnegat hunc repente quod erat, exhibet repente quod non erat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
