# De Expositione Novi Testamenti 6.6-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-2

(In exposit. B. Job. lib. XXIX, num. 1.) Dominus noster Jesus Chrislus qui est Dei virtus et sapientia de Patre natus ante tempora, in illa nativitate ab humano genere cognosci non poterat. Proinde in humanitate venit ut videretur, videri voluit ut imitarecur. Quae cernis nativitas despecta visa est sapientibus mundi. Contempserunt enim infirma humanitatis ejus, Deo hæc indigna judicantes, cui tanto magis homodebitor fuit, quanto pro illo Deus etiam indigna suscepit: et pro eo salvando stultitiam praedicationis assumpsit; scriptum quippe est: Quia enim non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere eredentes in se. Verbum quippe Dei, sapientia est. Sed stultitia ejus sapientiae dicta est caro Verbi, ut quia carnales quippe per carnis sure prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam praedicationis, id est per incarnationem Verbi sanarentur, ac si diceret; Cum Deum qui est sapientia, nequaquam per sapientiam suam mundus inveniret, placuit ut Deum hominem factum per humilitatis stultitiam cognosceret, quatenus ejus sapientia ad nostra stulta descenderet, et lumen supernæ prudentiae iuto suae carnis illuminata nostra caecitas videret. Natus igitur ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
