Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 72, 73.) Omnis hypocrita corpus per abstinenliam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit. Quo contra bene per Paulum deelectis dicitur: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam vivit, quoniam et sæpe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur qui nisi aliquid in se virtutis ostenderet, honorem nullum percipere mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet.