# De Expositione Novi Testamenti 6.6-8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-8

(Lib. 1, in Ezech., hom. 2, n. 3, et Regul. pastor. part. ut, cap. 25.) Cum prima sunt adolescentiæ, vel juventutis nostræ tempora, nobis adhuc cessandum est a praedicatione, nec debemus in infirma ætato prædicare, quia sermo doctrinae non suppetit, nisi in perfecta aetate. Quousque enim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, De dum tenera bona citius ostendimus, amittamus; ad exemplum ergo non sunt ostendenda, nisi quae sunt firma. Hincetiam per quemdam Sapientem dicityr: Adolescens, loquere in tua causa vix: et si bis interrogatus fueris,habeat initium responsio tua (Ezech.XXXII, 10). Cum veroper Paulum Timotheo discipulo dicitur: Præcipe et doce, nemo adolescentiam tuam contemnat, sciendum nobis est quoniam iu sacro eloquip aliquando adolescentia juventur vocatur. Quod citius ostendimus si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Lætare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Si enim unum utraque esse non discerneret, quem monebat in adolescentia juvenem non vocaret. Quos igitur a praedicationis officio vel imperfectio, vel æstas prohibet, et tamen impellit præcipitatio, cum arripiunt intempestive quod non valent, perdunt etiam quod implere quandoque tempestive potuissent: ante perfectionem alarum, unde ire cupiunt in alta inde merguntur in ima.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
