# De Expositione Novi Testamenti 6.6.22-37

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.6.22 to 6.6.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6.22

Certe enim nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis dicitur invenit. Amicus ergo veritatis laudavit, etiam quod reprehensus est, atque ei et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat, quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est secutor minoris sui, ut etiam in hoc præiret, quatenus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate. Peosate ergo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit qui illas Epistolas laudavit in quibus se scriptum vituperabilem invenit. Quæ illa esse tanta mansuetudo potuit, quæ quies auimi, quæ soliditas mentis et impertubatio cogitationis? Ecce a minore suo reprehenditur et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat quod primus in apostolatum vocatus est, non quod claves regni cœlestis accepit, non quod peccata quaecunque in terra solveret essent soluta in cœlo; non quod in mari pedibus ambulavit, non quod paralyticos in Jesu nomine jubendo erexerat, non quod ægros corporis aui umhra sanaverat, non quod menti entes verbo occiderat, non quod mortuos oratione suscitabat. Ne igitur increpationis verba dedignaretur audire, omnia dona qua acceperat quasi a memoria repulit, ut unum fortiter humilitatis donum tederet. Quis ergo nostrum si vel extremum aliquod signum fecisset, a minore fratre increpatus, increpationis verba patenter audiret? Nil enim signi fecimus, et si quis nos fortasse de actione nostra reprehenderit, statim intumescimus, magnos quosdam nos taciti cogitamus, virtutes nobis ad animum deduciuus, etiam quas non habemus. At contra Petrus cum virtutibus humilis in reprehen. sione permansit. Sed sunt nonnulli qui noo Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium eo nomine qui a Paulo est reprehensus accipiunt; qui si Pauli apostoli studiosus verba legissent.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
