# De Expositione Novi Testamenti 6.6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6

(Dialog. lib. IV, cap. 57.) Credendum est sacram oblationem salutaris hostiæ non solum viventes adjuvare, verum etiam mortuis, si insolubiles, culpæ non fuerint,ad absolutionem multum prodesse, it aut hoc nonnunquam ipsæ defunctorum animæ videantur expetere. Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuisprosunt qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent quæ hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est quod tutior via sit ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios agat dum vivit ipse per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, quia jam conspicimus detluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostis immolare. Hæc namque victima singulariter ab æterno interitæ animam salvat quæ nobis illam mortem Unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgensa mortuis, jam, non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in hoc mysterio sacræ oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus saguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem cœlos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena cœlestibus jungi, unum quiddam ex visibilibus fieri? Sed tamen dum hæc agimus, necesse est ut nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicæ mysterium celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc enim vere pro nobis Deo hostia accepta erit, cum nosmetipsos hos'iam fecerimus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
