# De Expositione Novi Testamenti 6.66

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.66

(In exposit. B. Job, lib. IX, num. i5; lib. xx, num. 66.) Urgente mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua (Apoc. x, 4;. Cui tamen in.ejusdem revelationis termino præcepit, dicens: Ne signaveris verba prophetiæ librihujus. Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, quotidie finis ostendit. Signare autem dicitur, quasi signaculo claudere. Unde per beatum Job dicitur de Domino: Qui stellas claudit quasi sub signaculo (Job. IX, 9). Sicut coelorum vel nubium nomine cœlestis vita prædicantium signatur, qui super arentem terram humani pectoris sanctæ prædicationis imbres fundunt, de quibus per Psalmistam dicitur: Cœli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1); sic stellaram claritate etiam ipsi prædicatores fieurantur;quia aum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostræ noctis illustrant. Unde et subtractis prædicatoribus per prophetam dicitur: Prohibitæ sunt stellæ pluviarum (Jerem. m, 3). Si autem prædicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. xxxu, 2) Et nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isa. V. 6) Dominus ergo Fub signaculo stellas claudit, quia dum prædicatores suos per silentium intra semetipsos retinet, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen ab. scondit. Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigilllo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores Enoch et Elias, dilata morte, subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Joannem dicitur: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duce olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ astantes (Apoc. XI, 3). Hi habent potestatem claudendi cælum. ne pluat diebus prophetiae ipsorum quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Nam etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit non evasit. Veniet autem restituturus omnia, quoniam ad hoc nimirum huic mundo restituetur, ut et munera prædicationis impleat, et carnis debitum solvat; sicut de ambolus, id est Enoch. et Elia, Joannes subdit, dicens: Et cum finierent testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum, et vincet illos, et occidet illos. Enoch igitur et Elias quasi sub signaculo stellæ clausae sunt, quae et nunc occultantur ne appareant, et post ut prodesse valeant apparebunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
