# De Expositione Novi Testamenti 6.68-88

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.68 to 6.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.68

25). Quia humilis fuerat, dicit: Si contempsi subire judicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (Job. XXXI, 13). Quia hospitalis fuerat, fatetur: Si despexi prætereuntem, eo quod non habuerit indumentum (Vers. 19). Quia largus in donis fuit, dicit: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Vers. 20). Quia violentus non fuerat, testatur, dicens: Si levavi super pupillum manum meam, cum me videret in porta superiorem (Vers. 21). Quia deinimici periculo nunquam exsuitaverit, dicit: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat (Vers. 29). Quiapatiens fuerit, et etiam suorum malitiam aequanimiter pertulerit,dicit: Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saluremur (Vers. 31). Quid est ergo quod vir sanctus tot suas virtutes inter flagella enumerat? Quid est quod ore suo opera quæ fecerat, laudat, nisi quia inter vulnera et verba quae hunc ad desperationem trabere poterant ad spem animum reformat? Et qui in prosperitate humilis fuit, revocatis bonis suis ad memoriam, infractus in adversitate permansit. Cujus enim animum inter tot flagella illa verba ad desperalionem non impellerent, nisi sibi ad memoriam bono quæ egerat revocasset? Vidit igitur sanctus mentem suam, auditis tot malis, ad desperationem concuti, et mirabiliter studuit in spe certa ex bonis suis actibus solidari. Sic impletur quod scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum:et die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccle. xi, 27). Si enim, cum m Donis sumus, malorum reminiscimur quae aut passi sumus aut adhuc pati possumus, accepta bona mentem non elevant, quoniam eorum gaudia timor merao iæ malorum premit, et si cum mala habemus, bonorum reminiscimur quae aut jam accepimus, aut adhuc nos accipere posse speramus, malorum pondus animum in desperationem non deprimit, quia hunc ad spem memoria bonorum levat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
