# De Expositione Novi Testamenti 6.7-13

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-13

(Regul. Pastor. part. III, c. 34.) Qui inchoata bona minime consummant, cauta circumspectione debent considerare. quia dum proposita non perficiunt, etiam quæ fuerant cœpta convellunt. Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat benegestum decrescit. Hinc Sardis Ecclesiæ eab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma eittera quæ moritura erant: non enim inveni opera tua plena coram Deo meo. Quia ergo plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua quae etiam erant gesta praedicebat. Si enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur quod quasi adhuc vivum tenetur. In hoc quippe mundo humana anima quasi more navis contra fluminis ictura conscendentis, uno in loco nequaquam stare permittitur, quoniam ad ima relabitur nisi ad summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est pugnat. Hinc est quod per Salomouem dicitur: Qui mollis et dissolutus in opero suofuerit frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). Quia videlicet qui cœpta booa districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
