# De Expositione Novi Testamenti 6.7-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-2

(In expos. B. Job, lib. xx, num. 41 lib. iv, num. 71.) Intra sanctam Ecclesiam stulti vocantur, sed tamen nobiles sunt qui prudentiam carnis, et stultam mundi sapientiam despiciunt, et sapientem sibi profuturam Dei stultitiam appetentes concupiscunt. Scriptum quippe est: Quod stultlum est Dei, sapientius est hominibus. Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor.111,18). Hanc stultitiam qui perfecte secuti sunt, voce Sapienliae audire meruerunt:Vos qui secuti esti me, in regeneratione cum seaerit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ecce relinquentes temporalia, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque stultius iu hoc mundo quam sua deserere? et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Horum scilicet judicum nobilitas; Salomone attestante, memoratur, cum hoc quod jam praefatus sum, dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ (Prov. xxxi, 23). Valde quippe nobiles considerat, quos senatores vocat. Hanc in se nobilitatem Paulus aspexerat, cum cognitioni Conditoris per Spiritum junctus dicebat: Genus igitur cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argenlo, aut lapidi sculpturæ artis, et cognitionis hominis divinum esse simile (Act. XVII, 29). Genus videlicet Dei dicimur, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius, et voluntarie conditi, et adoptive iecreati. Tanto ergo ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur. At contra sunt stulti et ignobiles, qui supernam sapientiam semetipsos sequentes fugiunt, in sua ignorantia, quasi in abjectae prolis vilitate sopiuntur: qui quo id ad quod conditi sunt non intelligunt, eo etiam cognationem acceptæ per imaginem generositatis perdunt. Stulli sunt et ignobiles, quos ab aeternae consortio haereditatis repellit servitus mentis. Scriptum quippeest: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan, VIII, 34); nimirum quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic dominio contradicimus, cum iniquitati quæ nos ceperat reluctamus, cum violentae consuetudini resistimus, et desideria perversa calcantes, contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus, cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Præterea de stultis et ignobilibus voce praedicatoris egregii dicitur: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. in, 19). Qui ergo non terrena sapiunt, ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles sunt apud Deum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
