# De Expositione Novi Testamenti 6.7-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-6

(Lib. I, in Ezech., homil. III, num. 17.) Electi Dei ad ea quæ reliquerunt nullo jam appetitu respiciunt, sed in æternis quae appetunt suae mentis contemptatione semper intendunt. Unde et magrnus ille prædicator dicebat quod usque ad tertii coeli secreta volaverat. Unum vero quæ retro oblitus, in ea quæ sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernæ vocationis. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia: quoniam et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Paulus igitur in anteriora extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola quae sunt aeterna requirebat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
