Latin
Part 2, Book 6, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.7-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit B. Job, lib. VII, num. 45.) Reprobidum diu se visibilibus immorari credunt, spem invisibilium derelinquunt, cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur. Et repente ad improvisa supplicia perveniunt, quae decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contigere, aut tarde crediderunt. Hinc Paulus ait: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime cunspicitur, furi in nocte comparatur. Unde bene discipulis futura cogitantibus idem Paulus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat (I Thess. V, 4). Dies enim exitus tanquam tur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praevidentes ejicit. Tanto igitur debet ab omnibus quasi semper veniens metui, quando non valet a nobis ventura praesciri. Vel etiam per diem Domini dies judicit potest intelligi, qui sic subrepit ut praevideri non valeat quando venit.