# De Expositione Novi Testamenti 6.7-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.7-9

(In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 26.) De Abel sanguine dixit Dominusad Cain: Vox Sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.lpse quoque qui sumitur sanguis redemptionis,clamor est nostri Redemptoris.Unae etiam Paulus dicit: Et sanguinem aspersiona melius loquentem quam Abel (Genes. II, 10). Sanguis quippe Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Unde Uttum est ut Redemptoris nostri sanguinem quem persecutores sævientes fuderunt postmodum credentes lamberent, eumque Dei Filium esse praedicarent.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
