Latin
Part 2, Book 6, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxi, num. 1; lib. I, num. 25; lib. xxxi, num. 1.) In paradiso sano homini diabolus invidens superbiæ vulnus inflixit, ut qui mortem non acceperat conditus, mereretur elatus. Contra hoc inflictum vulnus superbientis apparuit medicina inter homines humilitas Dei, ut auctoris exemplo humilitate surgerent qui imitatione hostis elati ceciderunt. Contra superbientem ergo diabolum apparuit inter homines homo factus humilis Deus, qui ad redemptionem nostram veniens, et suoscontra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortibus debiles, re- I lictisdivitibus pauperes elegit. Ad cognitionem quippe fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur, attestante Paulo qui ait: Non sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quæ stulla sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I). Ipsa namque santae Ecclesiæ principia litterarum perhibentur ignara, ut videlicet cunctis praedicatoribus suis redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo sed causa suaderet. Praeterea, infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (/Cor. i, 27); actumque est cum pauperibus quod post etiam divites elati mirarentur. Nan dum novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam, postmodum obslupuere miracula. Unde mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimueruot sanctitatem id miraculis quam despexerant in praeceptis. Perinfirma ergo confusa sunt fortia, quia dum in vcnerationcm vita surgeret humilium, elatio ceciditsuperborum.